medieval-religion: Scholarly discussions of medieval religion and culture
Vol. 155
Main volume text
ANNO DOMINI MC RADULPHUS ARDENS
Radulfus Ardens: D. RADULPHI ARDENTIS PICTAVI Doctoris theologi
perantiqui, illustrissimi Aquitaniae aucis Gulielmi, hujus
nominis quarti,
concionatoris disertissimi IN EPISTOLAS ET EVANGELIA SANCTORUM
HOMILIAE Ecclesiasticis omnibus animarum curam gerentibus plurimum
necessariae et ante annos prope quingentos ab auctore
conscriptae, nunc
primum in lucem editae. Quibus annecti curavimus ejusdem
homilias in
Epistolas et Evangelia quae in Communi sanctorum legi
consueverunt.
(Parisiis, apud Claudium Fremy, via Jacobaea, ad insigne D.
Martini.---1567.)
RADULPHI ARDENTIS HOMILIAE.
II. HOMILIAE DE SANCTIS.
XIII. UNIUS MARTYRIS. SERMO DE LIB. SAPIENTIAE.
XIII. UNIUS MARTYRIS. SERMO DE LIB. SAPIENTIAE.
Beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec
speravit in pecuniae
thesauris (Eccli. XXXI), etc. Quadripartita est haec lectio, fratres mei.
Primo quippe quis sit beatus
demonstrat. Secundo, cum commendat. Tertio, unde meruerit [Col. 1538C]
dicit. Quarto, in quo
praemium ejus consistat ostendit. Primum igitur quis sit beatus ostendit,
cum dicit: Beatus vir qui
inventus est sine macula, etc. Quis est beatus? vir scilicet qui non est
mollis nec effeminatus, sed
potius virilis et virtuosus. Deus enim duro milite gaudet, non eo qui otio,
deliciis, voluptatibus sese
praebet, sed eo qui in abstinentiis, in asperitatibus, et in laboribus sese
exercet: »Non enim
coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II).« Nec pervenitur ad
magnum praemium nisi per
laborem magnum. Deinde virtutes beati viri exponit, cum subdit: Qui
inventus est sine macula. Non ait
qui non habuit maculam, quoniam nemo mundus a sorde, nec etiam infans [Col.
1538D] cujus vita est
unius diei super terram, sed qui inventus est sine macula, id est, qui,
etsi aliquando habuit maculam,
tamen lacrymis verae poenitentiae eam abluit et emundavit, juxta quod
Psalmista: »Beati, inquit,
quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal.
XXXI).« Vocatur autem
universaliter macula criminalis peccati, specialiter vero macula vocari
potest luxuria, eo quod plus
quam caetera criminalitia tam corpus quam animam commaculet. Unde
Apostolus: »Omne peccatum,
inquit, quodcunque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in
corpus suum peccat (I
Cor. VI).« Id est, nullo peccato sic totus homo corporis ipsius voluptati
addicitur, et inevitabiliter
afficitur, sicut fornicatione, quoniam [Col. 1539A] in aliis peccatis,
illis etiam quae per corpus
exercentur, qualia sunt ebrietas et rapina, liberum est animo in eodem
tempore et aliud operari, et alibi
cogitatione distendi. Qui vero fornicatur, totus absorbetur, ut animus
liber non sit, sed totus homo fiat
caro. Et qui, inquit, post aurum non abiit, id est quem divitiarum et
ambitionum cupiditas a vitae
rectitudine non fecit deviare. Haec duo, videlicet luxuria et cupiditas,
sunt, juxta Salomonem (Prov.
XXX), »duae filiae sanguisugae,« id est concupiscentiae, quae semper
dicunt: »Affer, affer.« Utraque
enim est insatiabilis; luxuriam quippe quanto plus sequeris, tanto plus eam
gestis; et post copiam
rursus pateris egestatem. Cupiditatem quoque nulla satiat abundantia, sed,
more hydropici, cum plus
bibit, plus [Col. 1539B] sitit. Et:
Thomas M. Izbicki
Collection Development Coordinator
Eisenhower Library
Johns Hopkins University
3400 N. Charles Street
Baltimore, MD 21218
Telephone: 410-516-7173
Fax: 410-516-8399
**********************************************************************
To join the list, send the message: join medieval-religion YOUR NAME
to: [log in to unmask]
To send a message to the list, address it to:
[log in to unmask]
To leave the list, send the message: leave medieval-religion
to: [log in to unmask]
In order to report problems or to contact the list's owners, write to:
[log in to unmask]
For further information, visit our web site:
http://www.jiscmail.ac.uk/lists/medieval-religion.html
|