medieval-religion: Scholarly discussions of medieval religion and culture
From: richard landes <[log in to unmask]>
> does anyone know of any interesting medieval exegetical discussions of
Judah and Tamar (Genesis, 38)?
a search of the PL database, "Thamar" + "Juda" yields some interesting hits,
depending upon what turns you on, i suppose.
fWiw, here's the Glossa Ordinaria on the subject:
PL 113.167ff
CAPUT XXXVIII...
VERS. 5-12.--<<Tertium quoque peperit,>> etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Tertius
filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites
perhibuit testimonium in aqua.
<<Judas,>> etc. De Juda regia tribus processit, quae diu praefuit Judaicae
plebi, quam significat Thamar, quae interpretatur amaritudo, quia amaram se in
passione exibuit Christo.
(ISID.) Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen
utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.
VERS. 13.--<<Ad tondendas oves.>> (STRAB.) Allegorice. Venit Dominus ad oves
tondendas, id est [col. 167C] peccatis exonerandas, de quibus dicitur:
<<Dentes tui sicut greges tonsarum.>> Thamar habitum mutat: nam et commutans
interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen
amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare
flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur,
ut vera poenitentia praesignetur. Haec poenitentia fecundatur, in omnibus
gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes
gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe
Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam
Enaiim [col. 167D] , quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad
fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illo non cognoscente fecundatur,
secundum illud Psalmi XVII. <<Populus, quem non cognovi, servivit mihi.>>
Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur,
justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. <<Quos autem
praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit (Rom.
VIII);>> sed in occulto, ubi conceptio sanctae ubertatis fit.
VERS. 14-19.--<<Quae depositis viduitatis vestibus,>> etc. Notandum etiam in
temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia
conjugatarum.
[col. 168A] <<Sedit in bivio.>> (HIERON.) <<Et sedit ad portam Enaiim, quae
est in transitu Thamna.>> Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non
est igitur nomen loci, et est sensus, <<Sedit in bivio,>> sive in compito, ubi
diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.
VERS. 20-24.--<<Misit autem Judas.>> Mittitur promissus haedus tanquam
meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem,
<<genimina viperarum,>> etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam
mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judae non justitiae cernitur
sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando
castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit,
[col. 168B] fideliter per pastorem transmisit.
VERS. 25.--<<Quae cum duceretur, etc.>> (ISID.) Postea vero publicis signis
annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quos jam Judas
significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec
Abrahae semen, sed prolatis documentis nostrae vocationis, justificationis, et
glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse
confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quae accusatur a
Judaeis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile
legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.
VERS. 26.--Qui agnitis,>> etc. (HIERON.) <<Cognovit autem Judas, etc. In
Hebraeo habetur: <<justificata est ex me;>> non quod justa fuerit, sed quod
[col. 168C] comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed
requirendo filios.
VERS. 27, 28.--<<Instante autem,>> etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum
emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui
vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo praecessit, significavit quod
Israel in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi
cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut
essent <<primi novissimi, et novissimi primi.>>
**********************************************************************
To join the list, send the message: join medieval-religion YOUR NAME
to: [log in to unmask]
To send a message to the list, address it to:
[log in to unmask]
To leave the list, send the message: leave medieval-religion
to: [log in to unmask]
In order to report problems or to contact the list's owners, write to:
[log in to unmask]
For further information, visit our web site:
http://www.jiscmail.ac.uk/lists/medieval-religion.html
|