medieval-religion: Scholarly discussions of medieval religion and culture
Vol. 205
Main volume text
ANNO DOMINI MCXCVIII GARNERIUS LINGONENSIS EPISCOPUS
Garnerius Lingonensis: D. GARNERII CLARAEVALLIS QUONDAM
ABBATIS POSTMODUM LINGONENSIS EPISCOPI SERMONES IN
FESTA DOMINI ET SANCTORUM. (Dom TISSIER, Bibliotheca Patrum
Cisterc., Bonofonte, 1660, tom. III, pag. 75.)
SERMO XXXVII. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
SERMO XXXVII. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
[Col. 0806D]
Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, etc. (Isai. LXII). Non minor
est virtus, quam
quaerere, parta tueri. Nam sicut circa divitias temporales concurrere
solent tria, quorum primum
praecedit, hoc est labor in acquirendo; secundum comitatur, custodiae
sollicitudo; tertium vero
sequitur, dolor videlicet in perdendo; ita circa spirituales divitias tanto
labor acquirendi gravior esse
debet, sollicitudo custodiendi diuturnior, quanto vel non habendi vel
perdendi dolor est perniciosior;
vel quanto acquisitio earum pretiosior est negotiatione argenti et auri.
Propterea memores filiorum
Berothitae, qui Isboseth occiderunt in stratu [Col. 0807A] suo, eo quod
ostiaria purgans triticum
obdormivit; non ostiariae, sed ostiario forti nos et nostra pariter
committamus, quia non solum non
laetificat, sed mentem affligit res, quae acquisita diligitur, et per
negligentiam perit. Et quoniam dicit
Apostolus, quia templum Dei sumus (I Cor. III), a templo testimonii
parabolam assumamus. Videte
quanto labore templi lapides praecisi fuerint a materia inutili et confusa;
quanto postea labore politi,
post haec in membra formati, ad ultimum in unum corpus Ecclesiae compacti.
Videndum etiam quanta
industria, quibus aspersionibus, illuminationibus, unctionibus,
thurificationibus, dedicatum fuerit
templum Dei. Haec enim omnia in figura nobis contingunt, qui lapides vivi
sumus in aedificio Dei. Cum
[Col. 0807B] igitur vel daemonum vel hominum inutilium importuna suggestio
nos premebat, et eorum
colloquia seu consortia optimos mores corrumpebant, in modum lapidis fuimus
obdurati, quia ad
exercitium boni operis facti sumus immobiles quasi lapis. Sed jam ab illa
confusa materia per Dei
gratiam separati, et multis tentationum tunsionibus expoliti sumus in
Ecclesiae membra formati, et uno
glutino charitatis in unum Ecclesiae corpus uniti. Sed et ad meritum
sanctitatis, lacrymarum aspersione,
lectionis vel praedicationis illuminatione, devotionis vel exhortationis
unctione, devotae etiam orationis
frequenti thurificatione, soli Deo sumus dedicati, ita ut ad exterioris
aedificium et ad hominis [Col.
0807C] sanctuarium nihil desit. Et haec sunt instituta religionis: sed si
custodita non fuerint, quid
prodesse possunt? Propter hoc Salomon praecepit fieri circa templum
triginta domos parvulas, ut
essent cubilia et coenacula hebdomadariorum, et eorum qui templum Domini
custodirent, aut eidem
templo deservirent. Sed et super muros Jerusalem constituti sunt custodes,
de quibus in Canticis ait
sponsa: Invenerunt me custodes murorum (Cant. I). Hinc est, quod in
oratione clamamus: Tu,
Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum
fieri in nobis, conserva
domum istam immaculatam in aeternum (Antiph. ex II Mach. XIV). Hinc enim
Moyses circa
tabernaculum excubias ordinavit, non solum exterius, sed [Col. 0807D]
interius, id est non solum
circa atrium, sed circa sanctuarium. Haec autem dixerim, quia sicut
unumquodque istorum
vocabulorum aequivocum est ad multa, ita et ipsa simul univoca sunt ad
unum. Nam sicut per
tabernaculum et templum, sic et per domum et Jerusalem, Ecclesia figuratur,
diversis tamen
respectibus. Est enim Ecclesia tabernaculum, in hoc quod requies est
militantium et pugnatorum;
domus vero in hoc, quod requies est laborantium et activorum; templum, quia
requies est
contemplativorum; visio pacis, sic enim interpretatur Jerusalem, quia
requies beatorum. Omnium est
enim generalis Ecclesia, tamen per partes divisa.
Est etiam, ut dixi, unumquodque eorum aequivocum [Col. 0808A] ad multa.
Dicitur enim quandoque
emphatice, quandoque antonomastice, quandoque specifice, quandoque
allegorice, quandoque
anagogice, quandoque tropologice. Emphatice, id est expressive, dicitur
Christus Deus et homo. Nam
sicut in illo tabernaculo erat atrium, et sanctum, et Sanctum sanctorum,
ita et in illo Deo et homine
Christo, quasi atrium fuit corpus, quod foris patuit, sanctum anima,
sanctum sanctorum divinitas.
Specifice Virgo Maria, quae intra cortinas candidae carnis suae Deum et
hominem in tribus substantiis
operuit. Allegorice generalem significat Ecclesiam, cujus quasi atrium est
Ecclesia, quae laborat in
propatulo; sanctum, Ecclesia quae exspectat in purgatorio; sanctum
sanctorum, Ecclesia
quae regnat [Col. 0808B] in coelo.
Thomas M. Izbicki
Collection Development Coordinator
Eisenhower Library
Johns Hopkins University
3400 N. Charles Street
Baltimore, MD 21218
Telephone: 410-516-7173
Fax: 410-516-8399
**********************************************************************
To join the list, send the message: join medieval-religion YOUR NAME
to: [log in to unmask]
To send a message to the list, address it to:
[log in to unmask]
To leave the list, send the message: leave medieval-religion
to: [log in to unmask]
In order to report problems or to contact the list's owners, write to:
[log in to unmask]
For further information, visit our web site:
http://www.jiscmail.ac.uk/lists/medieval-religion.html
|