Dear Carlos,
I think you mean this text:
Cap. 18: De arbore sapientiae, et vero ligno vitae, ejusque incrementis, et profectu.
Hoc est igitur vere lignum vitae verbum Patris, in excelsis sapientia Dei, quae in cordibus sanctorum tanquam in paradiso invisibili per timorem seminatur, per gratiam rigatur, per dolorem moritur, per fidem radicatur, per devotionem germinat, per compunctionem oritur, per desiderium crescit, per charitatem roboratur, per spem viret; per circumspectionem frondet, et expandit ramos, per disciplinam floret, per virtutem fructificat, per patientiam maturescit, per mortem carpitur, per contemplationem cibat. Sed quia longius sermo processit paululum respiremus, simul orantes ipsam Dei sapientiam, ut nos gustu dulcedinis suae dignetur satiare, quae nos per gustum amarae mortis non dedignata est redimere. Cui honor, et imperium in aeterna saecula saeculorum. Amen.
Migne PL 176, Col. 646C - D
Best wishes Astrid.
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
|