Dear friends,
Here's the quote from "Discipulus".
"Et legitur in scholastica hystoria quid fuit in Hierusalem quedam
nobilis matrona nomine Maria cui predones omnia rapiebant. et adhuc
habuit paruum puerum lactantem. Et cum amplius non haberet lac ad
nutriendum puerum suum occidit eum dicens: O mi nate esto cibus matri
que et tibi iam dudum cibum ministravit. Et dum medietatem pueri
coxisset predones odorantes carnes ad domum ipsius cucurrerunt et
minati sunt ei mortem nisi carenm eis ostenderet. Que ostendit eis
medietatem pueri cocti. Quod predones videntes perterriti sunt.
Secundo igitur anno Titus ciuitatem cepit et funditus templum et
ciuitatem euertit ita quod lapis super lapidem non remansit. Quia
enim ista ciuitats Hierusalem que modo est non sit eadem que prius
nec in eodem loco vbi prius, hoc patet quia sepulcum Domini nostri
Jesu xpi tunc erat extra ciuitatem modo autem est in medio ciuitatis.
Narrat enim Josephus quod vndecies centena milia iudeorum fame et
gladio perierunt. Et idem Josephus dicit quod xcvii milia venditi et
dispersi sunt. Et sicut Xpm triginta denariis emerunt, sic pro vno
denario xxx iudeos Romani vendiderunt. Hanc futuram plagam Xps ex
compassione defleuit vnde dicitur in euangelio: Uidens Jesus
ciuitatem fleuit etc."
from: Sermones discipuli de tempore et de sanctis. Unacum promptuario
exemplorum, Strasbourg 1489, sermo CV de tempore: "De iudeis". Inc.:
Videns iesus ciuitatem fleuit super illam.
Cheers,
Christoph
****************************************************************
Dr. Christoph Cluse, FB III - Institut fuer Geschichte der Juden
DM-Gebaeude, Postf. 12, Universitaet, 54286 Trier, Germany
http://www.uni-trier.de/uni/fb3/geschichte/haverkamp/amigj/start.htm
tel. ++49-651-201-3303 / fax 3293
************************************************************
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
|