> I wonder if anyone can tell me about the crusader status of knights
> going to support the Latin Kingdom of Constantinople after the 4th
> Crusade of 1204-5. In order to support this Latin state, French
> knights continued to travel east, long after the crusade per se was
Is this competent voice (vide the last paragraph) too early for you?
Innocent III, 8th year, n. 70 (69) (Migne, Patrologia Latina 215, 634ss.,
n. 69)
Rome, (St. Peter, 1205 May ca. 25)
.. Remensi archiepiscopo, sancte Romane ecclesie cardinali, apostolice
sedis legato, et suffraganeis eius.
..........
Expulsis igitur de Constantinopoli Grecis et eorum terra pariter subiugata
karissimum in Christo filium nostrum B(alduinum), comitem Flandrie ac
Hain(onie), ad imperii regimen voluntate communi et unanimi sublimarunt,
.........
Hic igitur mirabiliter sublimatus nobis humiliter supplicavit, ut
apostolice sedis devotos clericos simul ac laicos nobiles et ignobiles
cuiuslibet conditionis et sexus apostolicis dignaremur exhortationibus
invitare, ut ad ipsius accedant imperium, ab eo secundum qualitates et
merita personarum gratas divitias recepturi.
Attendentes igitur, quod mutatio huius imperii dextere mutatio sit Excelsi
et ab eo factum sit istud, qui tempora mutat et transfert regna, cum per
illud Terre sancte possit utilius subveniri, quin potius, cum per illud
ista credatur posse recuperari de levi, fraternitatem vestram monemus et
exhortamur in D(omin)o, per apostolica vobis scripta mandantes, quantinus
tam clericos quam laicos efficaciter inducatis, ut ad capescendas
spirituales pariter et temporales divitias ad prefatum imperatorem
accedant, qui, ut eius verbis utamur, cum sufficiat universis, quos ad eum
Christiane religionis zelus adduxerit, singulos vult et potest secundum
status suos varietatemque natalium et augere divitiis et honoribus
ampliare, ut Constantinopolitano imperio roborato et in devotione
apostolice sedis ibidem ecclesia stabilita idem imperator ad expugnandas
barbaras nationes, que terram, in qua Deus rex noster ante secula nostram
dignatus est operari salutem, peccatis exigentibus detinent occupatam,
manu forti et brachio extento valeat properare, sperantes in Domino Iesu
Christo, quod ipse, qui per eum iam cepit mirabiliter operari, opus
inceptum ad laudem et gloriam sui nominis mirabilius consumabit.
Nos enim hiis, qui accedentes ad ipsum in Terre sancte subsidium
laboraverint, illam concedimus indulgentiam peccatorum, quam aliis
crucesignatis apostolica sedes indulsit.
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
|