It's taken me a little time to dig myself out of a pile-up of overdue
work, but finally here is the reference to the Life of Lutgard of
Awyieres that Gary Dickson wondered about. It's from Ch. II, 21 (AA.SS
16 June (3rd ed) IV, p. 194 and in the Peregrina translation, on p.65).
As a result of Gary's question, I had a brainwave and within the next
month or so I'm going to add links to those Latin texts I have input
over the years, notably the lives of Marie d'Oignies, Lutgard and
Christina (from the Acta Sanctorum), as well as the Legatus of Gertrud
of Helfta (the Solesmes edition). As I scan in more, I'll add them.
Here's the bit about Lutgard's burst vein:
Recogitabat eum, qui talem a peccatoribus sustinuit tribulationem, et
miro modo accensa est Christo vicem rependere, et pro eo martyrium
sustinere. Sed, quia tempus Martyrii velut hiems transiit, imber abiit
et recessit; Christus ei aliud genus, etiam corporalis martyrii
praeparavit. Accidit enim nocte quadam, ut dicto Completorio ante lectum
suum in dormitorio staret, orationibus occupata. Ecce incidit illi
cogitatio die praemissis, coepitque miro et ineffabili modo desiderare,
ut pro Christo, sicut Agnes beatissima, martyrium sustineret. Cumque
tantum in tali desiderio aestuaret, ut jam se mori prae desiderio
crederet; rupta est ei vena contra situm cordis extrinsecus; et exinde
tantum sanguinis fluxit, ut tunicae ejus et cuculla copiosissime
rigarentur. Debilitata ergo resideit paululum: et statim apparuit ei
Christus, in vultu congratulantis, et dixit: Pro desiderantissimo
fervore martyrii, quem in effusione istius sanguinis habuisti; idem
martyrii meritum in coelo recipies, quod Agnes beatissima, pro fide mea
in capitis abscissione suscepti: quia martyrium ejus tuo desiderio in
sanguine compensasti. Hoc concordat illi quod in principio libri primi
posuimus ubi matrona quaedam nobilis et devota piae Lutgardi adhuc
juvenculae dixisse refertur:* Tu, ait, bona Agnes et vere Agnes altera
eris. O plane beatissima mulier, quam ipse Christus in pacis tempore
corona martyrii decoravit. Hujus gloriosissimi facti testes duae de
Monialibus extiterunt, Margareta et Lutgardis cognomento Limmos
devotissimae feminae; quae, post effusionem sanguinis, piae Lutgardis
vestimenta laverunt. Testis quoque fuit et cicatrix ruptae venae, usque
in diem, qua felix ejus anima ab hoc seculo transmigravit. Testis
cessatio vexationis fuit, qua Deus in Evae sexu superbiam mitigavit:
fuit autem annorum viginti et octo quando ei ista contigisse feruntur.
Margot King
Peregrina Publishing Co.
17 Woodside Avenue
Toronto, Ontario M6P 1L6
Phone: 416-604-3111
Fax: 416-604-7883
E-mail: [log in to unmask] (or, for lists, [log in to unmask])
Website: http://www.home.ican.net/~margot/Peregrina.html
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
|