medieval-religion: Scholarly discussions of medieval religion and culture
From: Thomas Izbicki <[log in to unmask]>
> The Patrologia Latina Database has hundreds of hits for variants on
Archipresbyter. 555 for the nominative singular alone.
looking through a few of those of the late 11th-early 12th cc., i found two of
interest (to me, at least).
[i've included the full text of both of these at the end of my post]
1) in the Decretals of Bishop/St. Ivo (CAP. 20), there are these:
(a) Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et
levitis tradere eisque ministrare; urceolum quoque cum aqua, manile et
manutergium tenere, episcopoque presbytero, et levitis pro lavandis ante
altare manibus aquam praebere.
b)Archidiaconus enim imperat subdiaconis et levitis, ad quem pertinent ista
ministeria, ordinatio...[etc.]
am i to understand that "levitis" here means "archdeacon" (as per y'day's
discussion)?
and
c)Quando vero archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens adimplet.
Archipresbyter se esse sub archidiacono, ejusque praeceptis sicut episcopi sui
obedire sciat, et quod specialiter ad ejus ministerium pertinet, super omnes
presbyteros in ordine positos curam gerere, et assidue in Ecclesia stare, et
quando episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus missarum solemnia
celebret, et collectas dicat, vel cui ipse injunxerit.
2) There is a letter of Bishop Stephen (of Senlis) of Paris concerning the
excommunication of the murderers of the Prior of St. Victor's --who is said to
have been traveling in the entourage of the bishop and to have died in his
arms when they were ambushed on the road near Paris.
Stephen and the Prior of the regular canons of St. Victor's were engaged in an
attempt to seriously "reform" the secular chapters of the royal domain
including that of the cathedrals of Paris and Orleans and were meeting with
even more serious resistance from both the king and elements within the
chapter of Paris (including Stephen of Garland, who was the king's chancellor
and also an archdeacon of Paris [and Orleans], and at least one other
Archdeacon in the chapter of Paris that i know of).
it was secular partisans (and kinsmen) of the anti-reformers who Did the Deed
on the road.
i find it interesting that Bishop Stephen's letter regarding their
excommunication was addressed "Ad **archipresbyteros** dioecesis
Parisiensis."
i assume that this was done because he felt he could not rely on his sentence
being carried out by (at least) two of his anti-reform archdeacons, but might
perhaps depend upon his archpriests to do so??
c
here are the texts from the PL:
Ivo Carnotensis: DECRETI PARS SEXTA.
De clericorum conversatione, et ordinatione, et correctione, et causis.
CAP. 20.---Qualiter ecclesiastica officia ordinentur, et in omnibus gradibus
quid ad quemque pertineat. Epistola Isidori Hispalensis episcopi ad Ludefredum
Cordubensem episcopum directa.
(Dist. 25, c. Perlectis.) Perlectis sanctitatis tuae litteris gavisus sum quod
optatam salutem tuam earum relatu cognovi. De his autem quae in consequentibus
insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo quod sollicitudinem
officii pastoralis impendis, qualiterque ecclesiastica officia ordinentur
perquiris. Et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen, quia affectu
fraterno me consulis, ex parte qua valeo expediam, et de omnibus Ecclesiae
[Col.0448D] gradibus quid ad quemque pertineat eloquar. Ad ostiarium namque
pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia quae
sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles
excipiat. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super
energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Ad acolythum pertinet
praeparatio luminariorum in sacrario. Ipse cereum portat, ipse suggesta [al.
vasa sug.] pro eucharistia, calicis [calices subdiaconis] praeparat. Ad
psalmistam pertinet officium canendi, dicere benedictiones, laudes,
sacrificium [al. laudis sacrif.], responsoria, et quidquid pertinet ad
cantandi peritiam. Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae
prophetae vaticinaverunt [Col.0449A] populis praedicare. Ad subdiaconum
pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et levitis tradere
eisque ministrare; urceolum quoque cum aqua, manile et manutergium tenere,
episcopoque presbytero, et levitis pro lavandis ante altare manibus aquam
praebere. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in
omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in
chrismate, in patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere in
altari, componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, et
praedicare evangelium, et apostolum [forte epistolam]. Nam sicut lectoribus
Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum
quoque pertinet officium precum et [Col.0449B] recitatio nominum. Ipse
praemonet aures habere ad Dominum, ipse hortatur orare, ipse clamat, et pacem
ipse annuntiat. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis
Domini in altario Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Ad
episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio
chrismatis. Ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse
sacras virgines benedicit. Et dum praecessit unusquisque in singulis, ipse
tamen praeordinator est in cunctis. Hi sunt ordines et ministeria clericorum,
quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura, et primicerii ac
thesaurarii sollicitudine dividuntur. Archidiaconus enim imperat subdiaconis
et levitis, ad quem pertinent ista ministeria, ordinatio [Col.0449C] vestiendi
altaris a levitis, cura incensi, et sacrificii necessaria sollicitudo, quis
Levitarum apostolum (Gratianus, epistolam] et evangelium legat, quis preces
dicat seu responsorium in Dominicis diebus aut solemnitatem decantet.
Sollicitudo quoque parochiarum et ordinatio et jurgia ad ejus pertinent curam;
pro reparandis dioecesanis basilicis, ipse suggerit sacerdoti. Ipse inquirit
parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum vel
parochiarum: gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert. Collectam
pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo defert, et clericis partes
proprias idem distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus
diaconorum. Ipse denuntiat [Col.0449D] sacerdoti in sacrario jejuniorum dies
atque solemnitatum, et ab ipso publice in ecclesia praedicantur [praedicatur].
Quando vero archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens adimplet.
Archipresbyter se esse sub archidiacono, ejusque praeceptis sicut episcopi sui
obedire sciat, et quod specialiter ad ejus ministerium pertinet, super omnes
presbyteros in ordine positos curam gerere, et assidue in Ecclesia stare, et
quando episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus missarum solemnia
celebret, et collectas dicat, vel cui ipse injunxerit. Ad primicerium
pertinent acolythi, exorcistae, psalmistae atque lectores, signum quoque
dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium cantandi
[officii meditandi], et peragendi sollicite lectiones, [Col.0450A]
benedictiones, psalmum, laudes, offertorium, et responsoria, quis clericorum
dicere debeat; ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et
tempore, ordinatio quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam
necessarium est, pro reparatione basilicarum, quae sunt in urbe, ipse
denuntiet sacerdoti. Epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochianis per
ostiarios ipse dirigat. Clericos quos delinquere cognoscit ipse distringat:
quos vero emendare non valet, eorum excessus ad agnitionem episcopi deferat.
Basilicarios ipse constituat, et matriculas ipse disponat. Quando autem
primicerius absens est, ea quae praedicta sunt ipse exquirat, qui ei aut lege
est proximus, aut eruditione his explendis certus Ad thesaurarium pertinet
[Col.0450B] ostiarii basilicarum ordinatio, incensi praeparatio, cura
chrismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, praeparatio luminariorum
in sacrificio et sacrificii [al. sacrario et sacrificiis.]
----
[Bishop Stephen of Paris]
Vol. 173
ANNO DOMINI MCXLII STEPHANUS PARISIENSIS EPISCOPUS
Stephanus Parisiensis: STEPHANI PARISIENSIS EPISCOPI EPISTOLAE, ET VARIORUM AD
IPSUM.
VIII. Ad archipresbyteros dioecesis Parisiensis.---Sententia excommunicationis
contra occisores Thomae, prioris Sancti Victoris, et fautores eorum. (Anno
1133.) [LABBE, Concil., tom. X, col. 974.]
[Col.1415D]
STEPHANUS, Dei gratia Parisiensis episcopus, F. R. E. H. archipresbyteris,
salutem.
Ex auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, et
sanctae Dei genitricis Mariae, et omnium sanctorum, excommunicamus, et
anathematizamus, et a sanctae matris Ecclesiae liminibus sequestramus illos
qui dominum Thomam priorem Sancti Victoris interfecerunt, et qui cum
fortitudine interfectoribus adfuerunt, et eos quorum consilio et [Col.1416A]
admonitione et auxilio interfectus est. Omnes etiam illos excommunicamus, qui
interfectores et interfectorum praesentes coadjutores in suo hospitio
receperint, et qui cum eis aliquam communionem vel participationem habuerint
in cibo et potu, in consilio et locutione (nisi forte pro eorum correptione)
vel emptione, et venditione, in dati et accepti communione, in susceptione et
protectione: omnes istos excommunicamus, donec resipiscant, et ad
satisfactionem veniant. Mandamus itaque vobis et praecipimus, quatenus per
singulos dies Dominicos hoc modo et his verbis excommunicetis, ac caeteros
presbyteros excommunicare faciatis. Mandamus enim vobis, quatenus unusquisque
vestrum in suo archipresbyteratu prohibeat, ut nullus omnino presbyter, nec
[Col.1416B] de saeculo, nec de religione, nec abbas, nec canonicus, nec
monachus inclusus, nec eremita, nec etiam abbas Sancti Victoris, hujus
excommunicationis reum ad se pro confessione venientem suscipiat, neque
absolutionem hujus culpae tribuat, aut poenitentiam injungat: quia ego de toto
reatu mihi soli absolutionem et poenitentiam reservavi. Hoc quoque
praecipimus, ut presbyteri, quando excommunicant, hanc nostram prohibitionem
omnibus dicant. Valete.
**********************************************************************
To join the list, send the message: join medieval-religion YOUR NAME
to: [log in to unmask]
To send a message to the list, address it to:
[log in to unmask]
To leave the list, send the message: leave medieval-religion
to: [log in to unmask]
In order to report problems or to contact the list's owners, write to:
[log in to unmask]
For further information, visit our web site:
http://www.jiscmail.ac.uk/lists/medieval-religion.html
|