medieval-religion: Scholarly discussions of medieval religion and culture
From the Patrologia Latina database:
Vol. 1
Main volume text
[OPERA OMNIA TERTULLIANI.]
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI OPERUM PARS PRIMA,
IN QUA CONTINENTUR LIBRI ANTE SUSCEPTUM AB AUCTORE
MONTANISMUM SCRIPTI.
Series secunda. LIBRI DOGMATICI ANTE SUSCEPTUM AB
AUCTORE MONTANISMUM. DE ORATIONE. DE BAPTISMO. DE
POENITENTIA. DE PATIENTIA. AD UXOREM LIBRI II. DE CULTU
FOEMINARUM LIBRI II.
Tertullianus: QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI DE
BAPTISMO ADVERSUS QUINTILLAM LIBER, (C)
CAPUT VIII.
CAPUT VIII.
Dehinc manus imponitur [(c) 31Kb] , per benedictionem advocans et invitans
Spiritum sanctum. Sane
humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere [(d) 1Kb] et
concorporationem eorum,
accommodatis [Col. 1208A] desuper manibus [(e) 1Kb] , alio spiritu tantae
claritatis animare [(f) 1Kb]
; Deo autem in suo organo [(g) 1Kb] non licebit per manus sanctas
sublimitatem modulari
spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex
Joseph Ephraim [(1) 1Kb]
et Manassem Jacob (Gen., XLVIII, 14), capitibus impositis et
intermutatis manibus, benedixerit
[(2) 1Kb] , et quidem ita transversim obliquatis in se [(h) 1Kb] , ut
Christum deformantes, jam tunc
portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus
Spiritus super emundata et
benedicta corpora libens a Patre descendit (Matth., III, 16), super [(3)
1Kb] Baptismi aquas,
tanquam pristinam sedem recognoscens, conquiescit, columbae figura delapsus
in Dominum [(i) 5Kb]
, ut natura Spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis [Col.
1209A] et innocentiae [(a) 21Kb]
, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque: Estote,
inquit, simplices sicut
columbae (Matth., X, 16), ne hoc quidem sine argumento praecedentis
figurae. Quemadmodum enim
post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post Baptismum
(ut ita dixerim) mundi pacem
coelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca, et cum
olea reversa (Gen. VIII, 11);
quod signum etiam apud nationes paci praetenditur [(b) 1Kb] : eadem
dispositione spiritalis effectus
terrae, id est carni nostrae emergenti de lavacro post vetera delicta,
columba sancti Spiritus advolat
(Luc., III), pacem Dei afferens, emissa de coelis, ubi Ecclesia est arca
figurata [(c) 1Kb] . Sed
mundus rursus delinquit [(1) 1Kb] , quo male [(d) 1Kb] comparetur
Baptismus diluvio. [Col.
1209B] Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post Baptismum delicta
restaurat, ut hoc quoque in
signum admonitionis nostrae debeat accipi.
Thomas M. Izbicki
Collection Development Coordinator
Eisenhower Library
Johns Hopkins University
3400 N. Charles Street
Baltimore, MD 21218
Telephone: 410-516-7173
Fax: 410-516-8399
**********************************************************************
To join the list, send the message: join medieval-religion YOUR NAME
to: [log in to unmask]
To send a message to the list, address it to:
[log in to unmask]
To leave the list, send the message: leave medieval-religion
to: [log in to unmask]
In order to report problems or to contact the list's owners, write to:
[log in to unmask]
For further information, visit our web site:
http://www.jiscmail.ac.uk/lists/medieval-religion.html
|