Sorry for delay - I have been away, and anyway the Dominicans in Rome took
it a day or two to repond. It seemed a good idea to ask at source, so to
speak.
respondeunt enim isti sic -
De novo magistro ordinis praedicatorum inducendo.
[Ex Ordinario a ven. Humberto de Romanis anno 1256 promulgato: De officio
faciendo in electionibus.]
... Qua facta [sc. electione magistri], convocato Capitulo et recitato ibi
processu coram Fratribus a praedicto Priore [sc. provinciali qui primum
locum tenuerit] breviter et summatim, Cantor incipiat Te Deum laudamus. Quod
Fratres devote prosequentes vadant ad Chorum, non servato processionis
ordine. Duo vero Priores Provinciales, qui primum locum tenuerint, unus ad
dexteram Magistri, si praesens fuerit, et alius ad sinistram, ducant ipsum
ante gradum Altaris, ubi, flexis genibus, prostratus maneat quousque
infrascripta oratio terminetur. Finito Te Deum, immediate primus Prior de
duobus praedictis dicat: V. Salvum fac. Dominus vobiscum. Oremus. Concede
quaesumus, omnipotens Deus, ut famulum eo modo quo dicuntur orationes ad
Horas diei, terminando orationem Per Christum. Postmodum duo praedicti
Priores erigant eum, et ducant ad Chorum et collocent in sede sua. Interim
pulsato iterum Capitulo, postquam Magister fuerit in sede sua, conveniant
Fratres ad Capitulum sine processionis ordine, Magistro ultimo eunte. Cumque
in Capitulum venerint, Magister, sedens in sede sua, Fratrum orationibus se
reommendet, et alia, si qua voluerit proponere, proponat. Si vero Magister
praesens non fuerit, nihilominus post electionem, convocato Capitulo et
recitato processu, cantetur Te Deum et eatur ad Chorum et dicatur versiculus
cum oratione; secundo tamen non oportet Fratres ad Capitulum convenire.
Ed. F.M.Guerrini, Ordinarium juxta ritum Sacri Ordinis Fratrum
Praedicatorum, Rome 1921, 123-124.
I didn't know: but I suspected. So I asked.
Anselm Cramer OSB
Ampleforth Abbey, York
[log in to unmask]
-----Original Message-----
From: Thomas Izbicki <[log in to unmask]>
To: [log in to unmask] <[log in to unmask]>
Date: 28 April 1999 06:01
Subject: Liturgical query
>Would anyone know whether there was a standard liturgy for the
>installation of a Dominican master general?
>
>Tom Izbicki
>
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
|